- CHLAMYS
- CHLAMYSvestimentum fere militare, tunicae superindui solitum; unde quemadmodum toga pacis, ita Chlamys belli insigne fuit; Philostratus, l. 5. c. 45. Χλαμύδος ἠράςθη καὶ ςτρατιώτου βίον, Chlamydem et militarem vitam amavit. An sicuti χλαῖνα, quod hieme frigus arceat, παρὰ τὸ κλιαίνειν, Grammatici viderint. Eius species, Puerilis, Muliebris ac Virilis; haecque iterum Vulgaris et Imperatoria. Prima Alicula dicta est seu Chlamydula, quâ humeris iniectâ infantes ac pusiones seminudi incedebant. Eius meminit Sueton. in Tiber. c. 6. Munera, quibus a Pompeia Sexti Pompeii sorore in Sicilia donatus est, chlamys et fibula, item bullae arueae, durant, ostendunturque adhuc Baiis. Imo et Ephebos in chlamydibus, et quidem velut in peculiati habitu, fuisse apud exteros, docet Plut. in Catone minore et Artemidorus, l. 1. c. 56. ubi observandum, quemadmodum Romani annô tyrocinii brachiô togam cohibebant, ita Graecos per annum dextram chlamyde involutam habuisse. Muliebris Chlamydis meminit Poeta de Didone, l. 4. Aen. v. 137.Sidoniam picto chlamydem circumdata limbo.Et Agrippina in spectaculo navalis proelii auratâ chlamyde induta fuit, apud Tacitum, l. 12. Annal. c. 56. et Dionem, l. 60. quam Plinius paludamentum appellat, l. 22. c. 2. Idem Dio, l. 62. Bunduicae Btitannicae Χλαμύδα παχεῖαν, Chlamydem crassam, tribuit. Militarem potro vestem, quae tunicae, loricae ac reliquae armaturae apud Graecos imponeretur, fuisse Chlamydem, certum est. Unde Plautus, Rudente, Act. 2. sc. 2. v. 9. milites Chlamydatos vocat. Nec apud Romanos Sagum et Paludamentum aliud quiddam fuit, quam Chlamys: indumentum videl. sive περιβόλαιοιν, quod tunicae impositum fibulâ in humeris nectebatur. Unde Latinorum ad saga ire, Graeci dixerunt Chlamydes sumere, Dio, l. 46. Et Nonio, Paludamentum est vestis, quae nunc Chlamys dicitur. Plinius quoque, id quod Tacitus, l. 12. Annal. c. 56. auratam Chlamydem, et Dio Χλαμύδα διάχρυσον appellant, vocat Paludamentum auro textile. Vide Octav. Ferrarium, de Re Vestiar. Part. 2. l. 3. c. 3. et 4. nec non infra, voce Paludamentum: uti de more honestiorum, in Chlamydem expansam stipem excipientium, quam viliores accipiebant cavâ manu, infra voce Vola. In Ecclesia Romana Chlamys, inter praecipua Pontificatus Roman. insignia reponitur a Petro Diacono, Chron. Casinensi, l. 3. c. 66. ubi de Victore II. quam purpurcam fuisse, addit, c. seq. Vide supra in voce Cappa.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.